# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 12.18.27-42

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 12.18.27 to 12.18.42. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/12.18.27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/12.18.27

Orientalis autem pars non habebat fenestras, quia ipse introitus clarum immittebat lumen intrinsecus, et cuncta interiora templi, januarum lumine complebantur, ita ut per singulas fenestras et cancellorum foramina intro quis posset aspicere. Et non solum exteriora erant strata ligno, sed tanta erat lignorum copia per circuitum, ut et pavimentum et de pavimento usque ad fenestras, lignis omnia jungerentur. Quae fenestrae juxta Septuaginta aperiebantur tripliciter: ut apertis eis, triplex in templo Dei intelligentia monstraretur, juxta illud quod alibi dicitur: Tu autem describe ea tripliciter (Prov. XXII, 20). Prospicitur autem per eas non solum interius, sed et exterius: ut quae interiora sunt, invisibilia; quae exteriora, visibilia cognoscamus: ut aliud mentem, aliud carnem, aliud. spiritualem intelligentiam, aliud simplicem monstret historiam, et per omnes parietes in circuitu, tam intrinsecus, quam extrinsecus, erant mensurae suae. Nihil enim absque ratione et mensura in templo Dei, et maxime in sancto [Al. sancta] sanctorum a Deo factum est. Caelata quoque erant Cherubim, haud dubium quin in lignis, de pavimento usque ad fenestras pertingentibus, et tam fabrefactae erant caelaturae, ut non sculptae, sed appositae viderentur. Cherubim interpretantur scientiae multitudo. Igitur intrinsecus in interioribus templi post scientiae multitudinem cael…ntur et palmae, in quibus signum victoriae est, dicente Apostolo: Persequor autem ad statutum bravium supernae vocationis Dei, in Christo Jesu (Philipp. III, 14). Quae palmae erant inter Cherub et Cherub, ut unum Cherub duarum palmarum lateribus vallaretur: quod Cherub nequaquam, ut in principio hujus prophetae legimus, quatuor habebat facies, hominis scilicet, et leonis, et vituli, et aquilae; sed tantum duas, hoc est, hominis et leonis, quorum primum ad rationem pertinet, sequens ad furorem, qui significantius Graece Ουμδς appellatur. Furorem autem dicimus, non eum qni perturbationi, et vitio proximus est: sed qui mentis consolidat mollitiem, et fortiorem facit animum dimicantis.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
