Latin
12.18.43 to 12.18.54
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 12.18.43-54
Unproofread scanNot analysed yet
In principio enim subjacemus concupiscentiae, quae refertur ad vitulum, propter terrena opera; et alia sunt carnalia, alia spiritualia, quorum extremum aquilae deputatur. Cum autem intraverimus sancta sanctorum, et interiora templi possederimus, nequaquam alia re indigemus, nisi ratione atque fortitudine, quorum alterum ad sensum atque prudentiam, alterum refertur ad animi perseverantiam. Omnis igitur paries per circuitum templi a pavimento usque ad laquearia, Cherubim habebat, et palmas mira arte caelatos: post quae aperiebatur sanctuarium et templum quatuor angulos contra faciem sanctorum. Prius enim habemus scientiae multitudinem, per quam victoriam de hoste consequimur, et postea nobis sanctuarium aperitur et templum, quod habet quatuor angulos, et stationem firmissimam, et quae in nullam partem declivior sit. Hanc enim habet naturam mensura quadranguli, ut stabili consistat basi, et in mystico numero, qui prudenti lectori perspicuus est, elementa quatuor, ex quibus constant omnia, solida perpetuaque possideat. Et cuncta contra faciem sanctuarii aspiciebant: ante quod sanctuarium, sive in quo sanctuario erat species altaris lignei trium cubitorum altitudine, et longitudine cubitorum duorum, latitudine cubitorum duorum, qui juncti faciunt septem cubitos. Quod altare habebat cornua; et tam bases quam parietes ejus, hoc est, latera erant lignea, in quo Scripturae sanctae mysteria, humanus sermo non potest explicare: quomodo altare, in quo ignis succendendus erat, mensa videlicet thymiamatis nihil ab igne patiatur, sed, ut ita dicam, igne purius fiat. Sicut enim sanctorum opera, de quibus seribit Apostolus: Uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit (I Cor. III, 13), non pereunt, sed per ignem puriora monstrantur, ita et altaris ligna quae de lignis paradisi sunt, non cremantur igne vicino, sed puriora redduntur. Nec mirum hoc de sauctuario, et de interioribus templi et altari thymiamatis credere, cum diam Αμίαντον, quod lini genus est, vel lini habens similitudinem, quanto plus arserit, tanto mundius inveniatur.