# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 12.18.55-61

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 12.18.55 to 12.18.61. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/12.18.55
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/12.18.55

Ignosce, lector, difficultati, et veniam tribue pauperi intelligentae. Per fenestras enim obliquas et in modum retis factas, et quae semper clausae sunt, vix usque ad interiorem domum cordis nostri oculum possumus intromittere, ut omnia quae cernimus, in umbra videamus et in imagine, et cum Apostolo clamemus: O profundum divitiarum sapientiae et scientia Dei! quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae illius (Rom. XI, 33)! Et: Quis cognovit sensum Dei (Isa. XL, 13), nisi ille qui est magni consilii Angelus, et sua potest dignis aperire mysteria? ΙκΟέτας autem Romae appellant solaria de coenaculorum parietibus eminentia, sive Meniana ab eo qui ca primus invenit, quae nonnulli Graecorum έξώστρας vocant.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
