# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 12.19.1-12

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 12.19.1 to 12.19.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/12.19.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/12.19.1

(Vers. 25 seqq.) « Et locutus est ad me: Haec est mensa coram Domino, et duo ostia erant in templo et in sanctuario, et in duobus ostiis ex utraque parte bina erant ostiola, quae in se invicem plicabantur. Bina enim ostia erant ex utraque parte ostiorum, et caelata erant in ipsis ostiis templi Cherubim et sculpturae palmarum, sicut in parietibus quoque expressae erant. Quamobrem et crassiora [Vulg. grossiora] erant ligna in vestibuli fronte forinsecus: super quae fenestrae erant obliquae, et similitudo palmarum hinc atque inde in humerulis vestibuli, secundum latera domus lalitudinemque parietum. » Multum in hoc loco Septuaginta editio ab Hebraica veritate discordat. Unde hoc solum admonebo quod pro crassioribus lignis, σπουδαία, hoc est, necessaria, sive cura digna transtulerint, et pro obliquis fenestris, absconditas, et quod in fine testimonii positum est: et mensus est hinc et inde laquearia superliminaris, sive vestibuli, et [Al. per] latera domus compacta, sive conjuncta, quae illi dixerunt, έ£υγο>μένα, pro quibus possumus aequi ponderis vertere. Vir ergo ille qui prophetam in abdita templi introduxerat, et inter caetera ostenderat ei altare ligneum, quod et angulos et cornua juxta LXX, et parietes habebat ligneos, dixit ei: Hoc altare quod respicis, ipsa est mensa coram Domino, quae in similitudine rubi ardet, et non comburitur; de qua sanctus loquitur ad Deum: Parasti in conspectu meo mensam, adversus eos qui tribulant me (Psal. XXII, 5). Duo quoque ostia erant in templo et in ipso sanctuario, per quae utriusque Instrumenti sacramenta monstrantur, et in duobus ostiis ex utraque parte bina erant ostiola, quae in se invicem plicabantur: ut et in historia spiritualem habeas intelligentiam, et in tropologia historae veritatem, quorum utrumque altero indiget, et si unum defuerit, perfecta caret scientia.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
