Latin
12.19.13 to 12.19.34
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 12.19.13-34
Unproofread scanNot analysed yet
Quod autem sequitur: «Bina erant ostia ex utraque parte ostiorum, »juxta litteram perspicuum est. Solent enim in majoribus tricliniis bina sibi haerere atque conjungi: ut major introitus nequaquam duobus et ingentibus, sed quatuor minoribus claudatur, vel aperiatur foribus. In quibus ostiis templi, sive sancti sanctorum caelata erant Cherubim, de quibus supra diximus, et sculpturae palmarum, ut post scientiae multitudinem, victoria intrantibus praeberetur. Quae sculptura palmarum in omnibus quoque parietibus templi erat. Redditque causas quare caelatae [Al. caelata] fuerint Cherubim in ipsis ostiis, et palmarum expressae similitudines. Unde et crassiora [Al. grossiora] erant ligna in vestibulo portae forinsecus: ut et firmitatem haberent, et caelaturam possent recipere. Pulchreque juxta intelligentiam spiritualem, firmiora et caelata sunt ostia, ut et firmitatem habeant et pulchritudinem, ne quis in sancta sanctorum similis Oziae possit irrumpere, et sibi sacerdotium vindicare (II Paral. XXVI). Super quae ostia erant fenestrae obliquae, sive absconditae, ut ipsum quoque lumen quod praebebatur intrinsecus, non haberet perfectam scientiam, nec clarum lumen et cunctis patens: sed plerisque ex parte esset absconditum. Nunc enim videmus in aenigmate (I Cor. XIII, 12); et necdum novimus sicut oportet nos scire: cum autem venerit quo! perfectum est, tunc quod ex parte fuerat, destruetur. Et erat similitudo palmarum hinc atquo inde. Eleganter in interioribus templi, et in Sanctis sanctorum non posuit dexteram et sinistram: ne quid sinistrum in his quae magna sunt et arcana dicere videretur; sed hinc atque inde, juxta illud quod in Evangelio scriptum est: Qui te percusserit in dexteram maxillam, praebe ei et alteram (Matth. V, 39). Numquid dicere non potuit, et sinistram? Sed quando percutitur dextra, praebetur altera dextra: quia in sancto viro utrumque dextrum, utrumque perfectum est. Et in humerulis vestibuli secundum latera domus, latitudinemque parietum: pro quo LXX transtulerunt, in laquearibus AElan, hoc est propyli [Al.