Latin
12.2.81 to 12.2.103
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 12.2.81-103
Unproofread scanNot analysed yet
Locutus est ad Ezechielem verus architectus, quem imitabatur et Paulus apostolus, dicens: Quasi sapiens architectus fundamentum posui (I Cor. III, 10). Sapientem autem vocat architectum, ad distinctionem illius qui stultus est, et in Zacharia (cap. X) pastor insipiens appellatur; locutus est autem quae sequuntur: Fili hominis, vide oculis tuis, et auribus tuis audi: non oculis carnis, sed spiritus; nec auribus corporis, sed animae. Levate, inquit, oculos vestros, et videte, quia messes jam albas sunt ad metendum (Joan. IV, 35). Et: Qui habet aures audiendi, audiat (Luc. VIII, 8). Videtur autem aedificatio civitatis, et auditur ordo caeremoniarum et sacerdotum, terraque descriptio. Nec sufficit praecepisse ut cerneret oculis, et audiret auribus; sed adjecit: Et pone cor tuum in omnia; sive, et pone in corde tuo omnia quae ego ostendam tibi. Nihil enim prodest vidisse, et audisse, nisi ea quae videris et audieris, in memoriae reposueris thesauro. Quando autem dicit, omnia quae ego ostendam tibi, intentum facit auditorem, facit et cordis oculis praeparatum, ut memoriter teneat quae sibi ostendenda sunt, quia ut omnia ostendantur tibi, adductus es huc. Quo dicto ostendit specialiter nihil theoria et scientia dulcius, quam propheta desiderat, dicens: Unam petivi a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini per omnes diet vitae meae. Ut videam voluptatem Domini, et visitem templum ejus (Psal. XXVI, 4, 5). Unde jungit, et loquitur: Domine, dilexi decorem domus tuae, et locum habitationis gloriae tuae (Psal. XXV, 8). Annuntia, inquit, omnia quae tu vides domui Israel, ut qui per se videre non possunt, per te discant, quae tibi a Domino demonstrantur. Domui autem Israel bis, qui mente conspiciunt Deum, de quibus erat et Nathanael, qui Christum studiosissime requirebat, et meruit audire: Ecce verus Israelita, in quo dolus non est (Joan.