Latin
12.4.101 to 12.4.104
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 12.4.101-104
Unproofread scanNot analysed yet
et tamen utrumque e regione sui positum, a summis partibus habet ostium contra ostium. Haec non frivola videantur esse lectori, licet et mihi ipsi qui dico displiceant, sentiens me clausam pulsare januam; sed legenda cum venia sunt: alioquin potui simpliciter ignorantiam confiteri, et omne studiosorum amputare desiderium. Sicut enim a perfecta scientia procul sumus, levioris culpae arbitramur saltem parum, quam omnino nihil dicere.