# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 12.4.101-104

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 12.4.101 to 12.4.104. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/12.4.101
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/12.4.101

et tamen utrumque e regione sui positum, a summis partibus habet ostium contra ostium. Haec non frivola videantur esse lectori, licet et mihi ipsi qui dico displiceant, sentiens me clausam pulsare januam; sed legenda cum venia sunt: alioquin potui simpliciter ignorantiam confiteri, et omne studiosorum amputare desiderium. Sicut enim a perfecta scientia procul sumus, levioris culpae arbitramur saltem parum, quam omnino nihil dicere.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
