Latin
12.4.21 to 12.4.30
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 12.4.21-30
Unproofread scanNot analysed yet
sed propriis gaudeat opibus. Misi enim ima fuerint, summa esse non poterunt: et ut majora laudentur, minorum comparatione succrescunt. Videamus igitur, quid ingressus Ezechiel aedificium civitatis vergentis ad Austrum primum viderit, deinde audierit: «Et ecce, inquit, murus forinsecus in circuitu domus undique. »Pro muro, quem Aquila et Theodotio interpretati sunt, Symmachus et Septuaginta posuere περίβολον· Murus ergo, sive περίβολος, ex omni parte domum, hoc est, templum Domini circumdabat, habebatque vir cujus erat species quasi species aeris, non solum funiculum geometricum et caementariorum, sed et calamum tenebat in manu, cujus supra mensura tacita est, et nunc ponitur cubitorum sex et palmo, qui rectius Graece dicitur παλαιστή, et est sexta pars cubiti. Alioquin palmus σπιθαμήν sonat, quam nonnulli pro distinctione palmam: porro παλαιστήν, palmum appellare consueverunt. Hoc igitur calamo mensus est latitudinem et altitudinem muri, et utrumque, hoc est, latitudo et altitudo uno fuere calamo, hoc est, senis cubilis et palmo uno. Cumque essent portae plurimae, noluit per alias intrare portas, sed per eam, quae respiciebat ad Orientalem plagam. Et quia non erat aequalis locus, et murus enim per circuitum, et ipsa aedes Dei in excelsioribus locis aedificata erat, propterea per gradus ingreditur, imo conscendit: quos soli LXX septem nominant, cum et in Hebraeo, et in caeteris translatoribus gradus tantum absque numero legerimus. Ingressusque portam, statim mensus est limen portae, quod LXX 6ce, nominant: pro quo in Hebrum scriptum est SEPH. Et diligentem et studiosum lectorem admonendum puto, si tamen scientia Scripturarum, et non vanis oratorum declamationibus ducitur, ut sciat omnia prope verba Hebraica, et nomina, quae in Graeca et Latina translatione sunt posita, nimia vetustate corrupta, scriptorumque vitio depravata, et dum de inemendatis scribuntur inemendatiora, de verbis Hebraicis facta esse Sarmatica, imo nullius gentis, dum et Hebraea esse desierint, et aliena esse non coeperint.