# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 12.4.84-100

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 12.4.84 to 12.4.100. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/12.4.84
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/12.4.84

Qui ab uno incipiens, ita ad quatuor pervenit, ut denarium impleat numerum. Cujus lectore inconsulto. longitudo habebat tredecim cubitos: pro qua in Septuaginta rursum ponitur latitudo, quod mihi videtur scriptorum negligentia depravatum. Neque enim in uno loco latitudinem, et rursum latitudinem decem, vel tredecim cubitorum Scriptura dixisset. Potest autem porta liminis in quo sacratus est numerus veteris et novi Testamenti, vel ipse Dominus intelligi, qui dicit: Ego sum ostium (Joan. X, 9); vel certe omnes sancti, per quos ingredimur ad notitiam Dei, quorum apostolus Paulus loquebatur: Os meum patet ad vos, o Corinthii: et: Dilatamini et vos (II Cor. VI, 11 et 13). Tredecim autem cubiti post octonarium numerum, librorum Moysi continent sacramentum, qui et in quinque monstrantur panibus (Matth. XIV), et in Samaritana Evangelii (Joan. IV), quae arguitur quod quinque habuerit viros, et sextum quem se putabat habere, non habebat: et tamen octonarius, et quinarius numerus, uno cubito, id est, quarto [Al. tertio] decimo consummatur: quia in Christo recapitulantur omnia. Unde dicitur: « Et cubitus unus finis utrinque; » dum et vetus et novum Testamentum una Christi mensura complectitur, et altitudinem triginta cubitorum arcae Noc unus cubitus includit. Thalami autem, inquit, sive, ut Septuaginta posuere, thau, vel thee, vertentes atque mutantes per singula loca, ut voluerunt Hebraica nomina, sex cubitorum erant ex utraque parte, quod dicitur, hinc et inde, et nequaquam habebant palmum nec rationem desuper additam, quae praesentem conversationem ad futuram beatitudinem provocaret, sed tantum sex cubita. Unde sequitur: Et mensus est portam a tecto thalami usque ad tectum, sive parietem ejus: et invenit latitudinis viginti et quinque cubita: qui et ipse numerus, licet quadrus sit, tamen refertur ad sensus. Si enim quinos cubitos contra se quinquies ordinaveris, vicesimum et quintum numerum efficies: qui est inter lectum thalamorum et lectum;

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
