Latin
12.5.23 to 12.5.30
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 12.5.23-30
Unproofread scanNot analysed yet
Puto autem inter murum templi extrinsecus per circuitum, et ipsam aedem in atrio, hoc est, in medio, quaedam fuisse propter ornatum posita, quae Symmachus interpretatur circumstantias, id est, stantia quaedam, et de terrae solo erecta in sublime, et haec sexaginta cubitorum obtinere spatium. Rursumque egredientibus de porta interiori, ad faciem vestibuli, quod respiciebat portam exteriorem, quinquaginta cubitos obtinuisse locum, in quibus fenestrae erant obliquae, quas Septuaginta absconditas, Symmachus τοξικάς vocat. Et hae fenestrae erant in thalamis, hoc est, in cubiculis singulis, et porticibus quae ante cubicula tendebantur, obtinentes cubitos quinquaginta. Quae fenestrae obliquae sive τοξςκα\, idcirco a sagittis vocabulum perceperunt, quod instar sagittarum angustum in aedes lumen immittant, et intrinsecus dilatentur: omniaque per circuitum plena erant hujuscemodi fenestris. Et ante frontes, inquit, porticuum, pictura sive caelatura palmarum: per quae ostenditur in introitu portae, statimque ingredientibus murum, sexaginta occurrere cubita cum variis ornamentis, quae referuntur ad conditionem mundi, ut ex creaturis Creator intelligatur: et omnia ordine, et ratione currentia, ostendant mundi varietatem, qui apud Graecos χύβμο; ,ab ornatu nomen accepit: et in sex diebus factus est, ut per singulos dies, decades singulae supputentur, quem perfectum numerum supra diximus. Post haec ingredientibus nobis atrium interius, occurrunt ante ipsum vestibulum portae interioris thalami cum obliquis fenestris, quinquaginta cubitorum tenentes spatium, qui et ipse sacratus est numerus. Et post septem hebdomadas plenas festivitatis et gaudii, Ogdoadis prima incipit dies, quae est resurrectionis, et introducit nos ad viciniam templi. Cum enim omnia fecerimus, agentes prioris erroris poenitentiam: tunc vicini et proximi efficimur Deo, ut in exteriori atrio, notitiam Creatoris creaturarum ordo nos doceat atque constantia, et in interiori verus jubilaeus, in quo omnia nobis debita dimittuntur, instruat θδολογί*ν, et introducat ad Sancta sanctorum.