Latin
12.6.28 to 12.6.46
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 12.6.28-46
Unproofread scanNot analysed yet
Istae sunt columnae, de quibus et Paulus apostolus scribit: Dexteras dederunt mihi et Barnabae Petrus et Joannes, qui videbantur columnae esse (Galat. II, 9). Et in alio loco: Columna et firmamentum veritatis (I Tim. III, 15). Et in Joannis Apocalypsi legimus: Qui vicerit, faciam eum columnam in templo Dei mei, et foras non egredietur amplius (Apoc. III, 12). Pavimentum ergo quod erat in fronte portarum, de quo jam diximus, sive porticus post tergum portarum, quae habitatores thalamorum ab imbribus defendebant, erat inferius. Semper enim quae inferiora sunt in altioritus collocantur, ut ad mystica atque secreta, el plena divitiis spiritualibus, ascensu et gradibus pervenire possimus. Plenusque numerus atque perfectus in decem decadarum numero est, qui et sementem Isaac centena fruge multiplicat (Gen. XXVI). Sed quia in terra erat, et adhuc dicere poterat: Advena ego sum, et peregrinus sicut omnes patres mei (Psal. XXXVIII, 13), hordeum sevisse, et centesimam frugem messuisse narratur. Necdum enim granum tritici mortuum fuerat in terra, quod multas fruges faceret (Matth. XIII; Joan. XII), et famem Judaici populi audiendi sermonis Dei, saturaret co pane qui de coelo descendit (Amos VIII; Joan. VI). Quomodo autem centum cubili non sohum ad portam Orientalem fuerint, sed et ad portam Aquilonis, sequens testimonium demonstrabit.