# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 12.7.1-19

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 12.7.1 to 12.7.19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/12.7.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/12.7.1

(Vers. 20, 21.) « Portam quoque, quae respiciebat viam Aquilonis atrii exterioris mensus est, tam in longitudine quam in latitudine, et thalamos ejus tres hinc, et tres inde, et frontem ejus, et vestibulum ejus, secundum mensuram portae prioris, quinquaginta cubitorum longitudinem ejus, et latitudinem viginti quinque cubitorum. Fenestrae autem ejus, et vestibulum, et sculpturae secundum mensuram portae quae respiciebat ad Orientem. Septem graduum erat ascensus ejus, et vestibulum ante eam. Et porta atrii interioris contra portam Aquilonis, et Orientalem. Et mensus est a porta usque ad portam centum cubitos. » LXX: « Et introduxit me ad Aquilonem, et ecce porta respiciens atrium exterius. Et mensus est eam in longitudine, et in latitudine, et thee ejus tres hinc, et tres inde, et elau, et elamoth (quod in Hebraico non habetur, et palma ejus): et factum est secundum mensuram portae, quae respicit Orientem, quinquaginta cubitorum longitudo ejus, et latitudo ejus viginti quinque cubilorum. Et fenestrae ejus, et elamoth et palmae ejus sicut in porta quae respiciebat Orientem; et in gradibus septem ascendebatur ad cam, et elamoth intrinsecus, et porta atrii interioris respiciens ad portam Aquilonis (et quod in Hebraico non habetur, sicut porta quae respicit ad Orientem). Et mensus est atrium a porta usque ad portam centum cubitorum. » Quid significent verba Hebraica thee (…) et elau (ύχ) et elamoth (…) supra plenius diximus: sed et in praesentiarum collatione sui docebit nostra translatio. Mensus est autem vir cujus funiculus in manu erat, portam quoquo Aquilonis atrii exterioris, sive introduxit prophetam per portam Aquilonis ad atrium exterius. In quo considerandum, quod primum introducatur per portam Aquilonis; secundo, per portam Auseri; tertio, per portam Orientalem. Ab Aquilone enim exardescunt mala super habitatores terrae (Jerem. I, 14). Pulchreque qui habitator terrae est, et non advena atque peregrinus, patet jaculis ejus qui venit ab Aquilone, cujus ignita sunt jacula, quae juxta Apostolum scuto fidei restinguuntur (Ephes.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
