# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 13.10.18-39

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 13.10.18 to 13.10.39. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/13.10.18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/13.10.18

Utrumque autem offertur holocaustum Domino, ut corpus pinguis litterae, quod significatur in lege, et prophetiae nubilum, igne Domini, hoc est, Spiritu sancto, de quo dicit Paulus, Spiritu ferventes (Rom. XII, 11), in spiritualem et tenuem substantiam convertantur. Volumus scire apertius qui sit vitulus de armento immaculatus, et aries de ovibus purissimo vellere, intelligamus Moysen et Eliam (Num. XII, III Reg. XIX); quorum prior mansuetissimus fuit inter omnes homines qui versabantur in terra; alter ardore fidei similis Moysi. Unde et audebat dicere: Ego relictus sum solus. Quod autem in Hebraico scriptum est: Offeres vitulum, in Septuaginta, Offerent sacerdotes, nulla sit quaestio. Et ipse enim Ezechiel cui haec dicuntur, de numero sacerdotum est, plenae artatis atque perfectae; et sacerdotalem gradum prophetiae auxit gratia. Et Moyses et Elias videntur in monte cum Domino, id est, lex et prophetae, qui ei nuntiabant quae Jerosolymis passurus esset. Expiato autem altari, septem diebus offertur hircus, sive haedus pro peccato quotidie, et vitulus de armento, et aries de pecoribus immaculatus, ut per haec sacrificia septem dierum ad perfectum expietur altare. In septem diebus sabbatismus ostenditur qui juxta Apostolum (Hebr. IV) populo Dei reservatur: in quibus aeternam veramque speramus requiem, et nequaquam servile opus faciamus [Al. faciemus] peccatorum. In hirco autem, et vitulo, et ariete tria generalia delicta demonstrantur, quibus omne mortalium subjacet genus. Aut enim cogitationibus, aut sermone, aut opere peccamus. Cogitatio refertur ad arietem, quae prima est omnium peccatorum, et ex qua alia duo peccata nascuntur. Haedus autem, sive hircus, ad eloquium sive sermonem, qui semper de excelsioribus disputat. Opera vero proprie vitulo deputantur: quoniam vomeri et labori et terrenis operibus mancipatus est. Haec igitur immaculata per septem dies veri Sabbati atque perfecti Deo offerre debemus, et expiare altare, ut oratio nostra munda perveniat ad Deum.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
