# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 13.10.40-45

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 13.10.40 to 13.10.45. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/13.10.40
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/13.10.40

Quod autem infertur: « Et mundabunt illud, et implebunt manum ejus, » quod et Hebraicum et caeteri interpretes transtulerunt, illud significat, quod ipsius quoque altaris, pro cujus expiatione offertur sacrificium, dona complenda sint, sicut offertur pro sacerdotibus et populo atque pontifice; ne quid vacuum stetisse videatur in conspectu Domini. Pro quo posuere Septuaginta: Et mundabunt illud, et implebunt manus suas, ut subaudiatur sacerdotes, qui cum pleni fuerint bonis operibus, hoc enim plenae significant manus, transacto sabbato, veniant ad diem resurrectionis octavam, et dicant cum Apostolo: Resurreximus cum Christo (Rom. VI, Coloss. III); et ultra octavam tendant ad coelestia, et offerant pro nobis holocausta, sive quae pro pace peccatorum nostrorum et salute sunt nostra: ut per ignem Spiritus sancti, omnia quae cogitamus, loquimur, et facimus, in spiritualem substantiam convertantur: et hujuscemodi Dominus delectatus sacrificiis, nobis placabilis fiat.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
