# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 13.11.55-69

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 13.11.55 to 13.11.69. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/13.11.55
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/13.11.55

ingrediensque per portam, ut secum introducat eos, qui absque doctrina et ejus auxilio intrare non possunt; et egrediens, ut rursum alios introducat; et loquatur cis qui difficiliora non capiunt. Quod autem porta Orientalis extra terminos mundi semper clausa sit, et humano nequaquam pateat aspectui, Joannis Evangelium probat dicentis: Deum autem nemo vidit unquam: Unigenitus Filius qui est in sinu Patris, ipse enarravit (Joan. I, 18). Quasi aliis verbis dixerit: Eritque clausa principi. Princeps solus sedebit in ea, ut comedat panem perfectae et consummatae scientiae. Nemo enim novit Filium nisi Pater, et nemo novit Patrem nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare (Matth. XI, 27). Pulchre quidam portem clausam, per quam solus Dominus Deus Israel ingreditur, et dux cui porta clausa est, Mariam Virginem intelligunt, quae et ante parium, virgo permansit. Etenim tempore quo angelus loquebatur: Spiritus sanctus veniet super te, et virtus Altissimi obumbrabit te, quod autem nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. I, 35), et quando natus est, virgo permansit aeterna; ad confundendos eos qui arbitramur eam post nativitatem Salvatoris habuisse de Joseph filios, ex occasione fratrum ejus qui vocantur in Evangelio (Marc. III). Super qua quaestiuncula, Romae adversum Helvidium illius temporis haereticum, in adolescentia non grandem librum scripsisse me novi.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
