Latin
Book 13
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 13.12
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 4 seqq.) «Et adduxit me per viam portae Aquilonis in conspectu domus, et vidi, et ecce impleverat [Vulg. implevit] gloria Domini domum Domini, et cecidi ante faciem meam. Et dixit ad me Dominus: Fili hominis, pone cor tuum, et vide oculis tuis, et auribus tuis audi omnia quae ego loquar ad te de universis caeremoniis domus Domini et de cunctis legibus ejus, et pones cor tuum in viis templi per omnes exitus sanctuarii. »Vir qui ductor prophetae est, et quo cuncta in templo monstrante cognoscit, postquam clausam ei ostenderat portam numquam reserandam, et tamen apertam ei qui clausis ingressus est ostiis, ducit prophetam ad viam portae Aquilonis, quae tamen et ipsa esset in conspectu domus, haud dubium quin templum significet. Cumque propheta e regione vidisset plenam domum Domini gloria Domini, eamdem videlicet quam in Aquilonis plaga positus contra cernebat, statim cecidit in faciem suam, majestatem gloriae Domini ferre non sustinens. Unde quia fuerat humilitate dejectus, dicit ad eum, nequaquam vir, sed Dominus: Fili hominis, pone cor tuum, et reliqua. In consummatione tabernaculi et aedificii templi quod a Salomone constructum est, apparuit gloria Domini, quae postea evangelicae gloriae comparatione destructa est, dicente Apostolo: Etenim non est glorificatum, quod glorificatum est, in hac parte, propter excellentem gloriam. Si enim quod destruitur, per gloriam est: multo magis guod manet in gloria est (II Cor. III, 10). Cavendumque ne destructionem prioris gloriae abolitionem putemus; sed sic sentiendum, quod postquam venerit quod perfectum est, id quod ex parte fuerat, destruetur: velut si solis radiis lampadem compares, aut lampadis lumen lucernae [Al. lucernulae]. Quamobrem et de Joanne Baptista dicitur: Ille erat lucerna lucens in domo (Joan. V, 35). Postquam autem venit Sol justitiae, lucernae lumen absconditum est, dicente ipso propheta atque Baptista: Illum oportet crescere, me autem minui (Joan. III, 30). Cecidit autem in faciem suam propheta, ne dum plus cernere cupit quam potest humana fragilitas intueri, etiam Ipsum oculorum lumen amitteret. Unde familiarius cum vocat Dominus, filium hominis; praecipitque ut ponat cor suum, et videat oculis, et auribus audiat. Primum enim ad intelligendum quod dicitur aperiendus est animus; secundo, cordis intelligendum oculis de quibus dicitur ad Abrabam: Leva oculos tuos et vide stellas coeli (Gen. XV, 5); tertio, his auribus audiendum, de quibus Salvator ait: Qui habet aures audiendi, audiat (Luc. VIII, 8); ut possit cunctas templi caeremonias et legitima ejus intelligere, et ad extremum ponere cor suum in viis templi; quia diversi ad Deum introitus sunt. Sive per vias templi, caeremoniarum ordinem significat, et exitus sanctuarii. Prooemium igitur est, et praeparatio prophetae, ad intelligenda quae postea super templi ordine cogniturus est. Et hoc notandum, quod in mundi hujus plaga qui in maligno positus est, et in Aquilonis frigore constitutus, coelestis nobis caeremoniarum ordo monstratur.