Latin
13.14.1 to 13.14.14
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 13.14.1-14
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 9, seqq.) «Haec dicit Dominus Deus: Omnis alienigena incircumcisus corde, et incircumcisus carne, non ingredietur sanctuarium meum: omnis filius alienus, qui est in medio filiorum Israel. Sed et levitae qui longe recesserunt a me in errore filiorum Israel, et erraverunt a me post idola sua, portabunt iniquitatem suam, qui erant in [Vulg. et portaverunt iniquitatem suam, erunt in, etc.] sanctuario meo adimi et janitores portarum domus, et ministri domus; ipsique mactabant holocausta et victimas populi, et ibi stabant ante eos, ut ministrarent pro illis. Pro eo ergo, quod ministraverint pro eis in [Vulg. ipsi mactabunt, stabunt in conspectu eorum, ut ministrent eis pro eo quod ministraverunt illis in, etc.] conspectu idolorum suorum, et facti sunt domui Israel in offendiculum iniquitatis: idcirco levavi manum meam super eos, dicit Dominus Deus, et portaverunt (Vulg. portabunt) iniquitatem suam. Et non appropinquabunt ad me, ut sacerdotio fungantur mihi: neque accedent ad omne sanctuarium meum juxta Sancta sanctorum: sed portabunt confusionem suam et scelera sua quae fecerunt. Et dabo eos janitores domus in omni ministerio ejus, et universis, quae fiunt (Vulg. fient) in ea. Sacerdotes autem levitae filii Sadoc, qui custodierunt caeremonias sanctuarii mei, cum errarent filii Israel a me, ipsi accedent ad me, ut ministrent mihi: et stabunt in conspectu meo, ut offerant mihi adipem et sanguinem, ait Dominus Deus. Ipsi ingredientur in sanctuarium meum: et ipsi accedent ad mensam meam, ut ministrent mihi, et custodiant caeremonias meas. »LXX: «Propterea haec dicit Dominus: Omnis filius alienigena incircumcisus corde, et incirumcisus carne, non ingredietur in sancta mea in omnibus filiis alienigenarum qui sunt in medio domus Israel, sed et Levitae qui longe recesserunt a me cum erraret Israel a me post cogitationes suas, et accipient iniquitatem suam, et erunt in sanctis meis ministrantes, ostiarii in ponis domus, et ministri domus.