# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 13.14.31-32

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 13.14.31 to 13.14.32. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/13.14.31
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/13.14.31

Si autem hoc ita est, ut qui in tempore erroris et persecutionis idola sunt secuti, quae de suo corde confixerant, et non solum voce, sed et subscriptione manus asseruerunt Dei Filium creaturam, et servierunt creaturae magis quam Creatori, qui est benedictus in saecula, quomodo sibi sacerdotale et pontificale assumunt fastigium, et audent offerre victimas Deo, cultores quondam idolorum? Sed, ut ardentissimus poeta testatur,

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
