# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 13.16.106-111

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 13.16.106 to 13.16.111. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/13.16.106
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/13.16.106

V, 13). Porro quod sequitur: ut omnis sacerdos quando ingressurus est atrium interius, vinum non bibat, perspicuum est, in ebrietate et sicera statum mentis everti: et non plene nos sapere, quando vini satietate [Al. vino et satietate] animus occupatur. Ebrietas autem non solum in potione vini, sed in omnibus rebus ostenditur, quibus et in contractibus et in negotiis saeculi, et damnis ac lucris, amore et odio mens inebriatur et fluctuat, et statum suum tenere non potest. Et quia fragili carne circumdamur, et cogimur pro victu atque vestitu et necessariis, quae ad corpus pertinent, aliqua facere, quae facere non debemus, saltem hoc a nobis exigitur, ut quando in nos revertimur, et scimus cur nati sumus, et interiora atque adyta templi ingredimur, recedamus a vitiis saeculi, et ne minima quidem peccata faciamus. Per quae ostenditur et peccare nos pro necessitatibus carnis peccata levia: et rursum esse tempus quando atrium ingredientes interius, ab omni ebrietate mundi atque alieni osse debemus.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
