# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 13.16.13-35

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 13.16.13 to 13.16.35. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/13.16.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/13.16.13

Per quae discimus, non quotidianis et quibuslibet pro usu vitae communis pollutis vestibus nos ingredi debere in Sancta sanctorum, sed munda conscientia, et mundis vestibus tenere Domini sacramenta. Quod autem sequitur: « Caput autem suum non radent, neque comam nutrient, sed tondentes attondebunt capita sua, » perspicue demonstratur, nec rasis capitibus, sicut sacerdotes. cultoresque Isidis atque Serapidis nos esse debere: nec rursum comam demittere, quod proprie luxuriosum est, barbarorumque et militantium; sed ut honestus habitus sacerdotum facie demonstretur. Pro quo dixere LXX: Capita sua non radent, et comas suos ad pressum non tondebunt: sed operientes operient capita sua, juxta quod discimus, nec calvitium novacula esse faciendum, nec ita ad pressum tondendum caput, ut rasorum similes esse videamur, sed in tantum capillos dimittendos, ut operta sit cutis. Vel certe sacerdotes semper operire capita sua debent, juxta illud Virgilianum (AEneid. lib. III): Purpureo velare comas, adopertus amictu. Sed haec violenta interpretatio est. Vinum autem non solum in ministerio sacerdotes non bibent atque Levitae: sed ne ingressuri quidem sancta sanctorum, ne opprimatur mens, et sensus crassior fiat. Unde et Apostolus: Bonum est, inquit, vinum non bibere. et carnem non manducare (Rom. XIV, 21). Et in alio loco: Et vinum, in quo est luxuria (Ephes. V, 18). Manducavit enim populus et bibit, et surrexerunt ludere (I Cor. X, 7). Quodque concedit Timotheo, ut vini paululum bibat, perspicue demonstrabat (Al. demonstrat] cur hoc concesserit: propter stomachum, inquit, et frequentes infirmitates (I Tim. V). Vestibus lineis utuntur AEgyptii sacerdotes non solum intrinsecus, sed et extrinsecus. Porro religio divina alterum habitum habet in ministerio, alterum in usu vitaque communi. Feminalia recte assumuntur, ut honestas decorque servetur: ne scilicet ascendentes altaris gradus, et in ministerio discurrentes, revelent turpitudinem.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
