# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 13.16.61-84

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 13.16.61 to 13.16.84. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/13.16.61
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/13.16.61

III, 3): quae postea deponit, Scriptura dicente: Auferte ab eo vestimenta sordida, et induite eum podere (Ibid. 4), et reliqua. Quod autem sequitur: « Vittae, sive cidares lineae erunt in capitibus eorum, » puto coronam ostendere gratiarum, de qua scriptum est: Coronam enim gratiarum suscipiet tuus vertex (Prov. IV, 9). Nec illud nobis de operio et nudo capite faciet quaestionem, quod Apostolus loquitur: Mulier debet velamen habere super caput, propter angelos. Si enim non velatur mulier, attondeatur. Sin autem, turpe est mulieri tonderi aut radi, operiatur. Vir enim non debet operire caput, cum sit imago et gloria Dei: mulier autem gloria viri est (I Cor. XI, 5, 6, 7). Si enim virorum est non operire caput, videtur esse contrarium, quomodo nunc sacerdotes capita vittis, vel cidare operire jubeantur. Sed si legamus diligentius, ex prioribus solventur prae sentia. Supra enim dicitur: « Quando ministrant in portis atrii interioris et intrinsecus. » Si enim ingrediamur ad sancta et stemus in conspectu Domini, capita nostra operire debemus: Quia non justificabitur in conspectu Domini omnis vivens (Psal. CXLII, 2). Et: Ab infantia cor hominis appositum est ad malitiam (Gen. VIII, 21). Denique et feminalibus intrinsecus utimur, ne ulla in conspectu Dei pollutae conscientiae et operis nuptialis appareat turpitudo. Quibus feminalibus accingi vult Salvator apostolos, dicens: Sint lumbi vestri accincti, et lucernae ardentes in manibus vestris (Luc. XII, 35). Et Apostolus credentibus loquitur: State ergo accincti lumbos vestros in veritate (Ephes. VI, 14). Et imitatores Christi audiunt illud, quod de eo scriptum est: Erit justitia accinctus lumbos, et veritate circumdatus latera (Isa. XI, 3). Et hac ipsa zona, qui sanctus est et ad virtutum culmen ascenderit, nequaquam violenter astringitur: ne invitus bonum continentiae observare videatur, et in sudore vultus sui comedere panem, sed praeceptum Domini facere voluntate.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
