# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 13.2.26-37

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 13.2.26 to 13.2.37. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/13.2.26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/13.2.26

Volueramque desperatione et magnitudine rei praesens testimonium silentio praeterire: sed melius arbitratus sum quodcumque dicere, quam omnino nihil dicere, Socraticum illud assumens: Scio quod nescio [Al. nesciam]. Pars enim scientiae est, scire quod nescias. Postquam igitur ea quae erant intus, propheta diligentius contemplatus est, eduxit eum vir, cujus funiculus et calamus erat in manu, ad atrium exterius, per viam ducentem ad Aquilonem, quod et supra jam viderat, antequam interiora penetraret. Sed aliter videmus perfectam habentes scientiam, aliter in principio disciplinae. Et necesse est, ut qui interiora conspexerit, secundum eamdem formam atque mensuras et recondita sacramenta, etiam quae exteriora sunt, videat. Eductus autem est in gazophylacium, sive ut Symmachus et LXX transtulerunt, exedram, vel ut Theodotio, πΛττοφ'ίp.ov, quod in thalamum vertitur: quod erat contra separatum aedificium. Quod autem LXX addidere pro gazophylacio, exedras quinque, in Hebraico non habetur. Quod gazophylacium erat contra separatum aedificium, de quo supra jam diximus, GAZERA, Separatum autem erat, eos suscipiens qui ab Aquilone veniebant, et erat contra aedem vergentem ad Aquilonem, id est, respicientem quidem Aquilonis partes, sed non in Aquilone positum, ut facilior esset transitus his, qui Aquilonis frigora relinquebant, a quo exardescunt mala super terram (Jerem. I). Legimus in Numerorum libro, tribus Dan et Nephthalim, et Aser filiorum Balae et Zelphae ancillarum Rachelis et Liae, ad Aquilonis plagas castra tenuisse. Nunc quoque in facie longitudinis ostii Aquilonis centum fuisse cubitos, et latitudinis quinquaginta: ut ex decem decadis, quadrangulus numerus atque perfectus, et ex septem hebdomadibus, qui remissionis est numerus, et in principium unionis, id est, ogdoadis erumpit, sacerdotalia in templo Dei spatia monstrarentur, Illudque quod juxta Hebraicum jungitur, contra viginti cubitos atrii interioris, pro quo LXX transtulerunt, descripta erant sicuti partae atrii interioris, hunc habet sensum: quod exterioris atrii centenarius et quinquagenarius numerus eamdem vim habeat, quam vicenarius atrii interioris.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
