Latin
13.2.53 to 13.2.65
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 13.2.53-65
Unproofread scanNot analysed yet
denarius] Evangeliorum numerus efficitur: in cujus latitudine deambulant sacerdotes, ante singula gazophylacia gradientes: ita duntaxat ut semper ad interiora respiciant viae ejus, quae ducit ad cubitum unum, ad cultum videlicet unius divinitatis, dicente Filio ad Patrem: Revelavi nomen tuum hominibus (Joan. XVII, 6). Ipsa est enim vi…, interiora respiciens, quae dicit in Evangelio: Ego sum via, et vita, et veritas (Joan. XIV, 6): quia nemo venit ad notitiam Patris, nisi per Filium. Sequitur: «Et ostia earum ad Aquilonem, ubi erant gazophylacia in superioribus humiliora: quia supportabant porticus quae ex illis eminebant de inferioribus et mediis aedificii. »Tristega enim erant, et non habebant columnas sicut erant columnae atriorum: propterea eminebant de inferioribus et de mediis a terra cubilis quinquaginta. Quod jungitur: ostia earum, subauditur, exedrarum, sive gazophylaciorum de quibus sermo supra fuit. Quae gazophylacia erant in superioribus, id est, in coenaculis humiliora. Quae coenacula ascendit Elias et Elisaeus (III Reg. XVII; IV Reg. IV): et Dominus cum discipulis Pascha facturus (Marc. XIV),