# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 13.2.53-65

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 13.2.53 to 13.2.65. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/13.2.53
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/13.2.53

denarius] Evangeliorum numerus efficitur: in cujus latitudine deambulant sacerdotes, ante singula gazophylacia gradientes: ita duntaxat ut semper ad interiora respiciant viae ejus, quae ducit ad cubitum unum, ad cultum videlicet unius divinitatis, dicente Filio ad Patrem: Revelavi nomen tuum hominibus (Joan. XVII, 6). Ipsa est enim vi…, interiora respiciens, quae dicit in Evangelio: Ego sum via, et vita, et veritas (Joan. XIV, 6): quia nemo venit ad notitiam Patris, nisi per Filium. Sequitur: « Et ostia earum ad Aquilonem, ubi erant gazophylacia in superioribus humiliora: quia supportabant porticus quae ex illis eminebant de inferioribus et mediis aedificii. » Tristega enim erant, et non habebant columnas sicut erant columnae atriorum: propterea eminebant de inferioribus et de mediis a terra cubilis quinquaginta. Quod jungitur: ostia earum, subauditur, exedrarum, sive gazophylaciorum de quibus sermo supra fuit. Quae gazophylacia erant in superioribus, id est, in coenaculis humiliora. Quae coenacula ascendit Elias et Elisaeus (III Reg. XVII; IV Reg. IV): et Dominus cum discipulis Pascha facturus (Marc. XIV),

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
