# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 13.21.36-44

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 13.21.36 to 13.21.44. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/13.21.36
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/13.21.36

Denique sequitur: « longitudine autem juxta unamquamque partem, quam singulae tribus accipiunt, a termino Occidentali, » id est, maris, usque ad terminum Orientalem, qui ubi finiatur, in tribuum descriptione noscemus. Et haec erit possessio ducis, sive principis in terra Israel. Haec interim dicta sint, ut simplex historiae sermo noscatur. Caeterum si voluerimus comparare spiritualibus spiritualia, et juxta quosdam interpretes ad altiora conscendere, qui asserunt figuram futurorum esse praesentia, et omnia quae dicuntur pertinere ad coelestem Jerusalem, quae est mater omnium nostrum, et Ecclesiam primitivorum, non quidem difficile erit dicere quae dicta sunt ab aliis: sed veremur ne hujusmodi expositionem prudens lector nequaquam recipiat. Unde ad praesens tempus, et ad Ecclesiam quae nunc laborat in mundo, et ad coelestia ire festinat, referenda sunt omnia, ut de universo mundo eligantur alii in possessionem Dei, qui sanctum possideant, alii, qui ad majora profecerint, teneant sancta sanctorum. In ministris quoque ordo diversus est sacerdotum et Levitarum, quorum alii orationibus suis atque virtutibus quotidie sacrificia offerunt Deo; alii in secundo, et minori gradu sunt, ut eis ministrent, et per eos qui ad virtutum culmina conscenderunt, et ad extremum sit dux sive princeps, qui tantum possit, ut contra unam tribuum possessionem accipiat; uniusque meritum compenset merita plurimorum, et primum dum versatur in saeculo, de mari usque ad mare latitudinem possideat; deinde ab Occidente, sive a mari usque ad Orientem, ut praesentia derelinquens, ad futura festinet, et habeat certam possessionem suam, et nequaquam principes aliena desiderent, et unaquaeque tribus suam partem teneat: quod proprie ad episcopos et presbyteros, referri potest, quibus dicitur, ut non vastent atque depopulentur ultra populum Dei, nec terram Israel haereditate possideant: sed unusquisque habeat possessionem suam quae gradui illius constituta est.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
