Latin
13.21.45 to 13.21.53
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 13.21.45-53
Unproofread scanNot analysed yet
Viginti quinque autem millia referuntur ad sensus, quae quater posita sunt. Porro decem millia ad perfectam scientiam, ut in allero simplex tantum teneatur historia, in altero etiam de theologia, et supernis virtutibus disputetur: quia decenarius perfectus est numerus. Illud quoque considerandum, quod sacerdotes, qui in majori gradu sunt constituti, viginti quinque millia possideant in longitudine, et decem millia in latitudine. Levitae autem, id est inferior gradus, eumdem quidem numerum habeat in longitudine, hoc est, viginti quinque millia: sed latitudo ipsorum quinario numero finiatur. Unde et viginti tantum tenent gazophylacia: in quo numero offeruntur munera Esau. Princeps vero qui vere princeps in populo est, et meretur ducis nomen accipere, hinc inde accipit possessionem sanctuarii: ex omnibus videlicet qui ei voluntate subjecti sunt, et urbis habitator est, multorumque salutem, suam mercedem facit. In priori templo, quod dicitur sanctuarium, quingenti per singula latera calami describuntur: et rursum quinquaginta cubiti, quibus omnis sacerdotum possessio separatur. In secundo autem sanctuario, ubi sunt sancta sanctorum, latitudo templi et spatium non describitur, sed incertus numerus est. Quod quidem et in possessione principis invenimus, qui absque ullo numero habet possessionem in populo Israel, dum profectus universorum redundat ad principem: et discipulorum salus, praemium magistrorum est.