# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 13.3.1-22

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 13.3.1 to 13.3.22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/13.3.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/13.3.1

et Thabita quae et fide apostoli et virtutum suarum merito suscitata est (Act. IX). Ista sunt coenacula, de quibus in Psalmo scriptum est: Qui rogat montes de coenaculis [Al. superioribus] suis (Psal. CIII, 13). Nisi enim quis mons fuerit effectus, et ad altiora surrexerit, pluviis Domini non irrigabitur, qui pro diversitate meritorum de primo, secundo, et tertio irrigatur coenaculo. Ipsa quoque gazophylacia, hoc est, thesauri gazarum Domini in superioribus humiliora sunt (Ephes. III). Quanto enim quis excelsior fuerit, tanto cum Apostolo humilitate dejicitur, dicens: Qui non tum dignus vocari Apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei (I Cor. I, 95). Erant autem ipsa gazophylacia in coenaculis humiliora, quia supportabant porticus quae ex iliis eminebant de inferioribus et de mediis aedificiis. Redditque causas cur gazophylacia in coenaculis posita, humiliora fuerint. Quia supportabant, inquit, porticus, quae libertate acris fruebantur, et eminebant de inferioribus, et de mediis aedificiis ut secundum coenaculum pavimento inferioris domus esset eminentius, et tertium coenaculum secundo esset excelsius, et quanto quis ad superiora conscenderet, tanto altiori uteretur coenaculo, quud humilitate crescebat, dicente Domino: Qui vult inter vos major esse, fiat omnium minimus (Marc. IX, 34). Neque enim columnis aliis portabantur, sicut in atriorum columnis legimus; sed eminebant de inferioribus et de mediis a terra cubitis quinquaginta, numero remissionis omnium debitorum. Haec sunt autem tristega, de quibus praecipitur: Describe ea tripliciter. consilio et scientia, ut respondeas sermonibus veritatis his quae proponuntur tibi (Prov. XXII, 20, 21). Inferiora igitur et exteriora, columnis indigent; quae autem altiora sunt et interiora, columnarum, id est, alieni auxilii usu non egent. Post haec dicitur: « Et peribolus exterior secundum gazophylacia, quae erant in via atrii exterioris ante gazophylacia, longitudo ejus quinquaginta cubitorum: quia longitudo erat gazophylaciorum atrii exterioris quinquaginta cubitorum, et longitudo ante faciem templi, centum cubitorum.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
