Latin
13.4.1 to 13.4.12
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 13.4.1-12
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 13, 14.) «Et dixit ad me: Gazophylacia Aquilonis, et gazophylacia Austri quae sunt ante aedificium separatum, haec sunt gazophylacia sancta in quibus vescuntur sacerdotes qui appropinquant ad Dominum in Sancta sanctorum. Ibi ponent Sancta sanctorum, et oblationem pro peccato et pro delicio: locus enim sanctus est. Cum autem ingressi fuerint sacerdotes, non egredientur de sanctis in atrium exterius, et ibi reponent vestimenta sua in quibus ministrant, quia sancta sunt: vestienturque vestimentis aliis, et sic procedent ad populum. »Vir ille qui ductor prophetae fuit, postquam eum duxit in atrium exterius, et monstravit omnia quae praeteritus sermo narravit, gazophylacia quoque, sive exedras, in quibus diutissime commoratus est, dixit ad eum: Haec sunt gazophylacia, vel exedrae, thalamique ad Aquilonem et ad Austrum, quae sunt ante aedificium separatum, et appellantur sancta gazophylacia, in quibus vescuntur sacerdotes, qui appropinquant ad Dominum in Sancta sanctorum. Ex quibus discimus, multas ciborum esse diversitates, quibus vesci sacerdotibus licet, vel non licet, et de his ipsis quos licet in cibos sumere, non in omnibus sumuntur locis, nec ab omnibus, nec omni tempore. Gazophylacia Aquilonis Austri puto esse, quae vel historiae contineant simplicitatem, vel spiritualis intelligentiae sacramenta, ut per Aquilonem veniamus ad Meridiem. Neque enim sic legenda est littera, et historiae fundamenta jacienda, ut non veniamus ad culmina; nec ita pulcherrimo aedificio tecta ponenda ut nequaquam fundamenta sint solida. Sacerdotes autem qui vescuntur in cellariis, in quibus multae divitiae continentur, ipsi sunt qui appropinquant ad Dominum: de quibus Scriptura testatur (Exod. XXIV), quod Moyses appropinquaverit ad Dominum, et caeteri accedere non potuerint. In aedificatione templi mystici, et in Ecclesiae sacramento multi sunt sacerdotes et apostolici viri qui accedunt ad Dominum, et non in quolibet loco, sed in Sancto sanctorum.