# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 13.4.13-28

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 13.4.13 to 13.4.28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/13.4.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/13.4.13

Quodque juxta LXX dicitur: Filii Sadoc, qui interpretatur justus, in Hebraico non habetur. Ibi, inquit, sacerdotes ponent Sancta sanctorum, et oblationem, hoc est, victimam holocausti, et pro peccato, et pro ignorantia: ut non solum juge offerant sacrificium, sed pro diversitate temporum et qualitate peccati, atque ignorantiae, sciant placare Dominum, quia ipse locus sanctus est, et sacerdotalia in eo dignitas commoratur, quae possit rogare pro caeteris. Quando autem procedendum est ad eos, qui non possunt templi adyta penetrare, nec divinae scientiae arcana cognoscere: egrediantur, inquit, foras ad eos sacerdotes in atrium exterius: nequaquam cum his vestimentis quibus intrinsecus induti erant, viscera videlicet misericordiae, et Dominum Salvatorem, de quibus scriptum est: Induimini Dominum Jesum Christum (Rom. XIII, 14); nec his utantur sermonibus, de quibus loquitur Deus: Mysterium meum mihi et meis: ne incurrant in illud quod Salvator prohibet, dicens: Nolite dare sanctum canibus, nec projiciatis margaritas ante porcos (Matth. VII, 6). Sed ponent vestimenta sua intrinsecus, quibus induuntur, quando ministrant in templi adytis; sancta enim sunt, et ad eos qui perfectam non habent sanctitatem, non debent proferri: accipientque alia vestimenta, et sic procedent ad populum. Sic, inquit, loquentur ad populum, quomodo potest audire populus. Unde et Apostolus Corinthiis loquebatur (I Cor. V), in quibus audiebatur fornicatio, et talis fornicatio, quae nec inter gentes quidem: Lac vobis potum dedi, non escam, id est, solidum cibum: Necdum enim capere poteratis (I Cor. III, 2). Ad quos rursum dicit: Filioli mei, quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis (Galat. IV, 19). Parvulis enim atque lactentibus non solum non prodest solidus cibus, sed interficit eos, qui perfectae aetatis hominibus congruit. Illud autem quod a Septuaginta additum est: Propterea non egredientur in atrium exterius sacerdotes, ut semper sancti sini qui offerunt, obelo praenotemus, quia in Hebraico non habetur.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
