# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 13.5.18-30

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 13.5.18 to 13.5.30. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/13.5.18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/13.5.18

sed similitudinem figuramque fecerunt: ut per haec quae minora sunt et terrena, ea quae in coelestibus, et in spirituali aedificio sunt, intelligere possimus. Vir autem qui prophetam eduxerat, nequaquam in atrium exterius, sed per viam portae, quae respiciebat ad viam Orientalem, primum mensus est contra ventum Orientalem, id est, ad Orientalem plagam quingentos calamos per gyrum; secundo, ad Aquilonem; tertio, ad Austrum; quarto, ad mare, id est, ad Occidentem, per quatuor videlicet ventos, murus in circuitu, tam in longitudine, quam in latitudine, hoc est, per quadrum, qui murus simul habebat duo millia calamos. Sin autem calamus sex cubitorum erat, et παλαιστή · uno, qui πα)αιστής sexta pars cubiti est, perspicuum est murum exteriorem habuisse per circuitum calamos duo millia, qui faciunt cubitos duodecim millia trecentos triginta tres, et trientem de duobus millibus. Prudens lector et diligens legat librum Jesu Nave, et inveniet quomodo in suburbanis haec mensura servetur. Unde et legio daemonum, hunc numerum elegit in suffocatione porcorum (Luc. VIII), ut qui servientibus Deo, praecepto Domini separatus est, in contrariam partem referatur ad perditionem eorum qui vitam coeno dignam, et sordibus consectantur. Omnis autem murus qui est exterior, et habet spatiosissimam longitudinem et latitudinem per quadrum, apostolorum continet numerum, id est, duodecim millium: ut singulis apostolis millenus numerus deputetur, et tamen ad mensuram plenitudinis Christi et perfecti viri non veniat, nisi jungantur ei et παλαιστής, qui trecenti triginta et tres cubiti sunt, et cubiti tertia pars: per quae sanctae et venerabilis Trinitatis mysterium demonstratur, quae cingit et vallat omnia, et habitatores templi sui praestat tutissimos. Unde trecentorum cubitorum arca Noe babet longitudinem, et triginta cubitorum altitudinem, quae consummatur in uno cubito (Gen. VI). Quod autem ibi adduntur quinquaginta cubiti in latitudine, remissionis (ut saepe diximus) significat sacramentum.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
