# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 13.6.31-55

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 13.6.31 to 13.6.55. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/13.6.31
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/13.6.31

Dicamus strictim de singulis, quantum explanationis patitur difficultas: ne dum studemus brevitati, velamentum non solum Moysi, sed et prophetae Ezechielis remaneat in nobis, qui cupimus revelata facie veritatem Domini contemplari (Exod. XXXIV; II Cor. III). Gloria ergo Dei Israel ingreditur per viam Orientalem, per quam et egressa fuerat, quando civitas Domini furore percussa est. Ingreditur autem, imo regreditur ad eam quia templum Domini aedificatum in monte monstraverat. Et tamen multo plus est quod in consequentibus dicitur: « Levavit me spiritus, et introduxit me in atrium exterius: et ecce repleta erat gloria Domini domus. » Hic enim gloria tantum Dei Israel Ingreditur: ibi autem dicitur, quod plenitudo gloriae Domini fuerit in Templo: de qua et Isaias scribit: Vidi Dominum sedentem super thronum excelsum et elevatum: et plena erat domus gloria ejus (Isa. VI, 1), quando revelata facie gloriam Domini contemplantes, reformamur in imaginem Creatoris. Vox quoque erat Dei, quasi vox aquarum multarum, omnium scilicet in toto orbe populorum, ut Joannes evangelista interpretatur (loc. cit): sive vox castrorum, et sicut vox geminantium multorum, ut exercitus Dei sacramenta cognosceret. Quod intelligens Jacob, vocavit nomen illius loci, castra (Gen. XXXII). De quibus et alibi scriptum est: Currus Dei decem millium multiplex, millia laetantium (Psal. LXVII. 18). Una autem vox dicitur castrorum et multitudinis, propter unum in Dei laude consensum. Geminaturque vox canentium Patri, et Filio, et Spiritui sancto: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus, Deus Sabaoth, plena est terra gloria ejus (Isa. VI, 3). Sequitur: Et terra splendebat a majestate ejus. Quod proprie in adventu Christi factum est; quando in omnem terram exiit sonus apostolorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII; Rom. XXVIII): quotidieque impletur in credentibus, et ad perfectum complebitur, quando corruptivum hoc induerit incorruptionem, et mortale istud fuerit immortalitate vestitum (I Cor.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
