Latin
13.6.56 to 13.6.73
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 13.6.56-73
Unproofread scanNot analysed yet
XV). Quod autem infertur: «Et vidi visionem secundum speciem quam videram, quando venit ut disperderet civitatem; »pro quo Septuaginta transtulerunt: Quando ingressus sum, ut ungerem civitatem, cum juxta Hebraicum perspicuum sit; juxta Septuaginta plurimam obscuritatem habet: quomodo Ezechiel ingressus sit ut ungeret civitalem; ad cujus prophetiam comminationemque ceciderit: nisi forte illud dicamus, quod correptio prophetae, sit unctio civitatis, et unctio olei exsultationis sacerdotalis, et regii, quod qui libenter receperint, et audire voluerint, efficiuntur uncti Domini, de quibus scriptum est: Nolite tangere christos meos: et in prophetis meis nolite malignati (Psal. CIV, 15). Ille autem potest juxta anagogen ungere civitatem, de qua scriptum est: Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei (Psal. LXXXVI, 2); qui vidit visionem currus et mysteriorum Dei, quam intuitus est Ezechiel super fluvium Chabar, qui onus pondusque significat. Quid enim gravius fluminibus Babyloniis, super quae David sedit et flevit cum recordaretur Sion? (Psal. CXXXI.) De quibus scriptum est: Praeterit enim figura hujus mundi (I Cor. VII, 3). Nihilque puto in saeculi hujus confusione esse perpetuum: sed omnia praeterire et fluere. Quae qui consideraverit, cadet super faciem suam intelligens quam procul sit a majestate Dei, et flectet genua ad Patrem in nomine Jesu Christi. Cumque, ait, ego cor ruissem, majestas Domini ingressa est templum per viam portae, quae respiciebat ad Orientem, statimque me elevavit Spiritus (ipse enim jacens pergere non valebam), et introduxit me in atrium interitus, foris enim cecideram; et ecce, qui prius conspexeram gloriam Dei Israel venientem per viam Orientalem, vidi repletam gloria Domini domum ejus, et vocem ad me de domo interiori loquentem audivi. Quae quid sit locuta, Scriptura non narrat, nisi forte illud Apostoli: Et audivi verba ineffabilia quae non licet homini loqui (II Cor.