# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 13.9.33-47

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 13.9.33 to 13.9.47. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/13.9.33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/13.9.33

Etsi enim noveramus Christum secundum carnem: sed jam nunc non novimus eum secundum carnem (II Cor. V, 16). Jacobus autem et Stephanus qui secunda die oblati sunt, sive hircus, qui juxta Hebraicam narratur oblatus, offertur quidem in victima, sed holocaustum praesentiae Domini reservatur. Quod autem tollitur sanguis, de quo loquitur Petrus: Redempti sumus de vana nostra conversatione paternae traditionis pretioso sanguine Christi (I Petr. 18, 19) et Paulus apostolus docet: Pretio redempti estis (I Cor. VII, 23); et in alio loco: Pacem faciens per sanguinem crucis suae, sive in terra, sive super coelos (Coloss. I, 26), illud significat, quod sanguine Salvatoris, quatuor cornua purificentur altaris, id est, quatuor mundi plagae: aspergiturque corona propitiatorii, sive bases per circuitum, ut universa purgentur, et firma sit propitiatio. Propterea autem in secunda die, vel duo haedi, de quibus supra diximus, vel hircus assumitur; quia animal est semper ad excelsa festinans, et nihil periculi sustinens in praecipitiis, et ibi invenit viam, ubi caeteris animantibus interitus est. Unde et Graeco sermone caprarum et hircorum grex, sublimium conversatio dicitur, hoc est, αΐπό- >iov quasi αίποπόλιον, siquidem αΐπο;, excelsum, κόλιον [mss. …], conversationem significat. Porro altare Christi expiatur sanguine, ut orationes sanctorum mundae permeent ad Deum. Hoc quoque notandum, quod juxta Hebraicum ipse Ezechiel, quasi sacerdos vitulum jubetur assumere, et holocaustum facere, et sanguinem ejus in circuitu aspergere tam altaris quam angulorum et coronae, sive basis. Septuaginta autem interpretes alios sacerdotes hoc facere demonstrant, de quibus dictum est: Dabis sacerdotibus Levitis, qui sunt ex semine Sadoc, qui accedunt ad me.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
