Latin
14.563.159 to 14.563.176
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 14.563.159-176
Unproofread scanNot analysed yet
In primo, inquit, mense et prima die mensis (haud dubium, quin Nisan significet) sumes vitulum de armento: non qui domi nutritus sit, sed qui in armento, hoc est, de grege et numero plurimorum. In septimo quoque ejusdem mensis die: quae duae solemnitates, hoc est, primi mensis prima dies, et ejusdem septima, in lego Mosaica non habentur. Quartum decimum autem diem mensis, quo Pascha celebratur, et Moyses praecepit observandum (Exod. XII), quando septem diebus azyma comedimus. Quartam vero solemnitatem, de qua dicit: septimo mense quinta decima die mensis in solemnitate et caetera, videtur mihi significare scenopegiam, quam hic sine nomine posuit. Curramus ergo ad singula, et quid nobis videatur, breviter disseramus. Esse solemnitatis spirituales, et Apostolus docet: Ne ergo quis vos judicet in cibo et potu, aut in parte solemnitatis, aut neomeniae, aut Sabbatorum, quae sunt umbra futurorum (Coloss. II, 16, 17). Et sic per Isaiam loquitur Deus: Neomenias vestras, et Sabbata vestra, et diem magnum non suscipio: jejunium, et ferias, et neomenias, et solemnitates vestras odit anima mea (Isa. I, 13, 14). Manifestum est quod qui solemnitates oderit Judaeorum, suas diligat, Sabbatum videlicet quod relictum est populo Dei: ut videamus quae a Deo donata sunt nobis, et loquamur, non in doctis humanae sapientiae verbis, sed in doctrina spiritus, spiritualibus spiritualia comparantes. In praesenti enim saeculo quod in maligno positum est, dies bonos videre nun possumus, sed in novo: de quibus diebus in carmine Mosaico Spiritus sanctus canit: Memento dierum antiquitatis: intellige annos generationis generationum. (Deut. XXXII, 7). De quibus et Sanctus loquebatur in Psalmo: Nocte in corde meo meditabar (Psal. LXXVI, 7). Et iterum: Et annos aeternos in mente habui, et meditatus sum (Ibid. ,6). Qui istum non suscipit intellectum, respondeat quo possit illud exponere quod Isaias de futuro, et novo saeculo vaticinatur: Erit mensis ex mense, et Sabbatum ex sabbato: et veniet omnis caro adorare Dominum (Isa.