# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 14.563.197-213

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 14.563.197 to 14.563.213. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/14.563.197
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/14.563.197

XXIV, 7), quam pro parvulo, qui cum ad perfecti viri mensuram pervenerit, destruet ea quae parvuli sunt, et loquetur confidenter: Dum essem parvulus, quasi parvulus loquebar, quasi parvulus sapiebam (I Cor. XIII, II). Sive pro eo, qui errore deceptus est, et non tam voluntate, quam boni opinione peccavit. Completis autem duabus solemnitatibus primi mensis, hoc est, primae diei, et septimae ejus, venit ad quartumdecimum diem mensis, in quo Paschae solemnitas est: de qua scriptum est: Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus (I Cor. V. 7), Tunc comedimus septem diebus azyma in requie et securitate rerum omnium, quando fermentum malitiae, et nequitiae destruentes, manducamus azyma sinceritatis et veritatis, principe nostro cuncta haec pro nobis offerente, et primum pro seipso. Suscepit enim corpus humanum, et per peccatum destruxit peccatum, qui pro nobis dolet, et portat infirmitates nostras: deinde [Vulg. proinde] pro domo sua, quod in LXX scriptum est; sed in Hebraico non habetur, id est, pro Ecclesia, et pro omni populo terrae, universo videlicet humano genere. Salvator est enim omnium hominum, et maxime fidelium, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris; et non solum pro nostris, sed pro omni mundo. Oblato autem vitulo pro universo populo terrae, in septem diebus reliquis Dominicae passionis septem vituli, et septem arietes immaculati offeruntur quotidie, ut holocausto et igne Dominico concrementur. Septem autem vituli, et septem arietes sunt, qui configurantur Dominicae passioni, ut imitentur verum vitulum, et verum arietem; sanguinem martyrum per septem dies totius mundi peccata purgentur. Hircus quoque caprarum offertur pro peccato quotidie, septem videlicet diebus. Attendendumque diligentius, quod in sacrificio ephi per vitulum, et ephi per arietem, et olei hin offeruntur quae lege praecepta sunt. In oblatione autem hirci, nec ephi, nec (ut Septuaginta transtulerunt) coctio ponitur, qui pro ephi πέμμα, hoc est, coctionem interpretati sunt.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
