# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 14.563.25-42

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 14.563.25 to 14.563.42. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/14.563.25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/14.563.25

Gomor erit aequum ad pondus viginti oboli. Viginti sicli: quinque et viginti sicli, et quindecim sicli mina erit vobis. » Hic locus juxta LXX non cohaeret, et penitus intelligi non potest, dum non solum numeros mensurarum, sed etiam nomina commutarunt. Pro ephi enim interpretati sunt mensuram, generale nomen pro speciali, et pro bato choenica pro homer quoque Hebraico, qui Graece dicitur x6poc, transtulerunt gomor: rursumque pro bato choenica. Dicamus ergo juxta Hebraicum et litteram, et quid nobis videatur, in singulis apertius explicemus. Statera quae Hebraice dicitur MOELNE (…), in his intelligitur quae appenduntur. Epha autem, quae in Graeco sermone corrupte dicitur Έφ(, ad mensuram pertinet variarum frugum, verbi gratia, tritici, hordei, leguminum. Porro batus, qui Hebraice BATH (ΓΌ), eadem mensura est quae et ephi, et in speciebus tantum liquidis, vini et olei, et istius modi. Corus triginta habet modios, et in utraque mensura, hoc est, tam aridarum quam liquentium tenet principium. Decima pars cori in his, quae modio mensurantur, appellatur epha, id est, tres modii: et decima pars cori in speciebus liquidis, vocatur Batus sive Vadus: ut ejusdem mensurae sit epha et batus. Porro siclus, qui Graece dicitur στατήρ, viginti habet obolos. Mina vero quae appellatur mna, habet siclos sexaginta: qui faciunt obolos mille ducentos. Quod autem dicitur, viginti sicli, et viginti quinque sicli, et quindecim sicli minam faciunt, lectorem turbare non debet. Idcirco enim difficultas in numeris ponitur, ut intentum animum faciat auditoris. Unde et multa dicuntur in parabolis et aenigmatibus, ut qui habet aures audiendi, audiat (Luc. VIII). Omnisque prophetia in obscuritate continet veritatem, ut discipuli intrinsecus audiant: vulgus ignobile, et foris positum, nesciat quid dicatur. Praecipit ergo Scriptura divina, ut justa sint pondera, dicens: Non erit in marsupio tuo mensura grandis et minor: statera vera et justa erit vobis, et mensura vera, et justa erit vobis [Al.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
