# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 14.563.265-277

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 14.563.265 to 14.563.277. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/14.563.265
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/14.563.265

VI): ut postquam per sacrificium pacem receperit, tunc in limine constitutus, aduret omnipotentiam Del, et se atrii interioris ingressu fateatur indignum, et slatim ingrediator. Postquam autem qui primus est, fuerit egressus, non claudetur usque ad vesperam hujus saeculi ipsa porta interioris atrii, sed aperta erit: ut populus quoque terrae sit ad ostium, et adoret ad eum: nequaquam omni tempore, sed quando requieverit a peccatis, et fugatis tenebris fidei, scientiae lumen acceperit. Hoc autem ipsum holo, caustum quod offert princeps per sacerdotes in die Sabbati, sex agnorum immaculatorum numero terminatur; pro sex videlicet diebus in quibus operamur in mundo, et arietem immaculatum, qui princeps gregis est; ita ut per singulos arietes offeratur in sacrificio ephi, id est, decima pars cori. In agnorum autem sex sacrificio, certa mensura non ponitur: sed quantumcunque dederit manus ejus qui offert, hoc est, pro operum qualitate atque mensura. Olei autem hin offeret per singula ephi, hoc est, oleum quod sibi quinque virgines praeparaverunt; ut ungat similam, sive commisceat, et omnis oblatio Dei plena sit lumine veritatis, et exhilaretur facies offerentis oleum. Die autem Kalendarum, hoc est, die tricesimo, quando primogenita et Levitae numerantur in lege, praeter omnem Israel, de quibus supra diximus, offertur vitulus immaculatus de armento, super quo plenius in priori capitulo disseruimus, et agni sex. et arictes immaculati, et caetera quae offeruntur in Sabbatis, ut aeternam requiem consequamur, et mereamur audire: Euge, serve bone, quia in paucis fidelis fuisti, super multa te constituam, intra in requiem Domini tui (Matth. XXV, 21); et non solum ad portam interioris atrii pervenire, sed etiam penetralia ejus intrare possimus, et illud opere possidere: Plantati in domo Domini: in atriis Dei nostri florebunt (Psal. XCI, 14).

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
