Latin
14.563.43 to 14.563.69
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 14.563.43-69
Unproofread scanNot analysed yet
sibi] (Deut. XXV, 14, 15; Levit. XIX, 36). Et in Proverbiis dicitur: Statera grandis et minor, abominabile est utrumque in conspectu Dei (Prov. XI, 1). Quod quidem non solum in commerciis, et in usu quotidianae vitae nobis est observandum, sed in omnibus custodienda justitia, dicente Scriptura: Sermonibus tuis facies, stateram, et appendiculam (Eccli. XXVIII, 29), ut et in verbis, et in opere, et cogitationibus, omnia pondere et ratione faciamus. Obolum autem, hoc est, vicesimam partem sicli, sive stateris, esse minimam portiunculam, in alio Loco legimus: Ejus qui fidelis est, totus mundus divitiarum: illius autem qui infidelis est, neque obolus (Prov. XVII, 6 sec. LXX). Quasi aliis verbis dixerit: Infidelis nihil in mundo possidet, sed etiam minima indiget portione. De quo aliis verbis in Evangelio dicitur: Non egredietur inde, nisi reddat novissimum quadrantem (Matth. V, 26), hoc est, etiam extremum nummum et minutum. Legimus decem mnas singulis servis ad negotiandum traditas (Luc. XIX): et in alia parabola inter servos talenta divisa (Matth. XXV): et debitorem quingentorum denariorum, et quinquaginta (Luc. VII): et operarios vineae qui singulos accipiunt denarios (Matth. XX): et mulierem viduam, quae drachmam perdiderat, et vix eam lucernae accensione reperit (Luc. XV). Quae omnia quem sensum habeant, non est hujus temporis disserere. (Vers. 13, 14.) «Et hac sunt primitiae quas tolletis: sextam partem ephi de coro frumenti, et sextam partem ephi de coro hordei. Mensura quoque olei: batus olei, decima pars cori est: et decem bati eorum faciunt: quia decem bati implent eorum. »LXX: «Et hae sunt primitiae quas separabilis. Sextam partem mensurae de gomor trilici, et sextam partem Ephi de coro hordei, et praeceptum olei cotylem, id est, cyathum, olei decem cotyles, quia decem cotyles sunt gomor. »565 Et hic mutatis nominibus mensurarum in LXX editione confusa sunt omnia, ut quid dicatur non possit intelligi.