# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 14.563.70-85

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 14.563.70 to 14.563.85. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/14.563.70
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/14.563.70

Qui enim supra pro ephi, mensuram, et pro bato, choenica dixerant, et pro coro, gomor; pro sicto, appendiculam, et hic pro ephi posuere mensuram; pro coro, nunc gomor; nunc ipsum corum; et in mensura olei pro bato κοτύλην, id est, cyathum. Dicamus igitur primum juxta litteram, δεχίδχ [Al. δεκάδας], hoc est decimam partem omnium frugum, Leviticae tribui populus ex lege debebat. Rursum ex ipsis decimis, Levitae, hoc est, inferior ministrorum gradus, decimas dabat sacerdotibus: et haec est quae appellatur δευτεροδικάδη. Erant quoque et aliae decimae, quas unusquisque de populo Israel in suis horreis separabat, ut comederet eas cum iret ad templum in urbe Jerusalem, et in vestibulo templi, et sacerdotes ac Levitas invitarent ad convivia. Erant autem et aliae decimae, quas pauperibus recondebant, quae Graeco sermone appellantur πχωχοδέκαδαι. At vero primitiva quae de frugibus offerebant, non erant speciali munero definita, sed offerentium arbitrio derelicta. Traditionemque accepimus Hebraeorum non lege praeceptam, sed magistrorum arbitrio inolitam: qui plurimum, quadragesimam partem dabat sacerdotibus; qui minimum, sexagesimam: inter quadragesimam et sexagesimam licebat offerre quodcumque voluissent. Quod igitur in Pentateucho dubium derelictum est, hic specialiter definitur propter sacerdotum avaritiam, ne amplius a populo exigant in primitiis deferendis, id est, ut sexagesimam partem offerant eorum, quae gignuntur e terra. Si enim corus, qui Hebraice appellatur HOMER (…), et a LXX dicitur gomor, triginta habet modios, tam in aridis speciebus, quam in liquentibus: epha quoque et batus juxta quod supra diximus, decima pars est cori, praecipiturque ut sexta pars tam ephi, quam bati detur sacerdotibus in primitiis offerendis, quae de tribus modiis dimidium facit modium, perspicue supputatur, sexagesimam partem primitiarum sacerdotes accipere debere. Hac interim juxta litteram, et juxta Hebraicam veritatem et sensisse, et audisse sufficiat.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
