Latin
14.576.108 to 14.576.113
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 14.576.108-113
Unproofread scanNot analysed yet
Nec miretur lector, si idem et princeps est, et sacerdos, et vitulus, et aries, et agnus, cum in Scripturis sanctis pro varietate causarum legamus eum Dominum, et Deum, et hominem, et prophetam, et virgam, et radicem, et florem, et principem, et judicem, et regem, justum, et justitiam, apostolum, et episcopum, brachium, servum, unguentum, pastorem, filium, et puerum, unigenitum, et primogenitum, ostium, viam, angelum, sagittam et sapientiam, et multa alia, quorum omnium, si voluero testimonia dicere, proprio libro indigent. In holocausto itaque istius agni immaculati et anniculi, qui mane semper offertur, faciet ipse princeps sacrificium, sive MANAA: et similam, sive donum mane, mane sextam partem ephi, subauditur similae. Sexta autem pars ephi, dimidius modius est. Si enim ephi, decima pars cori est, id est, tres modii: nulli dubium, quin sexta pars ephi, dimidium faciat modium. De oleo quoque mensura hin, tertia pars offertur: ut misceatur, sive aspergatur similae sacrificium Deo, legitimum, juge atque perpetuum, quod nulla intermittitur die: sed omni tempore, orto sole, semper offertur, ut impleatur quod in fine capituli hujus ponitur: «Faciet agnum in sacrificium: et oleum mane, mane holocaustum sempiternum. »