Latin
14.576.18 to 14.576.34
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 14.576.18-34
Unproofread scanNot analysed yet
IX): sed in domo quoque Domini constitutis, jubetur ne post terga respiciant, et revertantur ad egena et infirma elementa, et incipientes spiritu, carne consumantur [Al. consumentur]: sed ut de spiritualibus quoque ad majora procedant, et dicant cum Apostolo: Praeteritorum obliviscens, et in priora me extendens (Philipp. III, 13): ut nequaquam ex parte cognoscant, et ex parte prophetem, sed veniant ad perfectum juxta eam tamen perfectionem quam potest capere humana natura, ut intelligamus illud evangelicum: Et vos cum omnia feceritis, dicite, Servi inutiles sumus; quod debuimus facere, fecimus (Luc. XVII, 10). Unde et Apostolus in eadem Epistola de duabus loquitur perfectionibus: quasi imperfectus enim scribit: Non quia jam accepi, aut quasi jam perfectus sim: persequor autem si apprehendam, in quo et comprehensus sum a Christo. Statimque quasi perfectus loquitur: Unum amem posteriorum obliviscens, ad ea qua in priora sunt me extendens: juxta propositum persequor ad bravium supernae vocationis. Quotquot ergo perfecti sumus, hoc sapiamus [Al. sapimus] (Philip. III, 12-15). Quomodo enim potest stare sententia, ut qui dixerat, Non quia jam accepi, aut quia jam perfectus sum, audeat dicere: Quotquot ergo perfecti sumus, hoc sapiamus? Ex quo perspicuum est omnem hominem, et universam creaturam, quamvis ad perfectionem venerit, tamen indigere misericordia Dei, et plenam perfectionem ex gratia, non ex merito possidere. Praecipitur itaque populo terrae, ut si ingreditur per portam Aquilonis ut adoret, egrediatur per viam portae meridianae. Quis est iste populus cui hoc praecipitur? Nempe gentilium; ut qui derelinquens portam Aquilonis, a quo exardescunt mula super terram, ingressus fuerit tem plum, non egrediatur nisi per viam porte meridianae, ad ponam luminis, ad portam caloris, ad portam in qua Sponsus cubat in meridie. Denique dicitur in eodem Cantico canticorum: Surge, Aquilo, et veni.