Latin
14.576.59 to 14.576.83
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 14.576.59-83
Unproofread scanNot analysed yet
Et agnum anniculum immaculatum faciet holocaustum quotidie Domino [Vulg. addit semper]: mane et mane faciet illud. Et sacrificium (sive manaa) faciet super eo mane, mane sextam partem ephi (sive mensurae); et de oleo tertiam partem hin, et [Vulg. ut] misceatur (sive juxta Symmachum, aspergatur) similae sacrificium (sive manaa), Domino legitimum, juge atque perpetuum. Facietis agnum et sacrificium, et oleum mane, mane, holocaustum sempiternum. »Ubi nos legimus, immaculatum, et in Hebraeo scriptum est THAMIM (…)·Aquila perfectum interpretatur. Et ubi LXX MANAA (HTUC): Theodolio, sacrificium; Aquila et Symmachus, donum transferunt. Pro eo autem quod nos diximus, spontaneum, LXX όμολογίαν, id est, confessionem. verterunt: et pro principe, ducem, hoc enim NASI (…)significat. Adhuc autem sermo de principe est, de quo Isaias loquitur: Ecce testimonium in gentibus, dedi eum principem et praeceptorem in gentibus (Isa. LV, 4). Et Ezechiel: Et ego Dominus ero eis in Deum: et David princeps in medio eorum (Ezech. XXXIV, 24). Cum igitur iste princeps fecerit spontaneum, et dixerit: Voluntaria, sive spontanea oris mei beneplacita fac, Domine (Psal. CXVIII, 108); spontaneum autem holocaustum, ut totum se offerat Deo, et pacifica voluntaria, quod in prioribus non invenitur; scriptum est enim: «Et facient sacerdotes holocaustum ejus, et pacifica ejus: »et de spontaneis ac voluntariis, quibus nunc dicitur, omnino reticetur, ut non necessitate faciant, sed voluntate: post holocaustum offerat pacifica, et reconcilietur Deo. Unde et virginitas major est nuptiis (I Cor. VII), quia [Al. qua] non exigitur, nec redditur, sed offertur. Pro pacificis, quae Hebraice dicuntur SELAMIN (…)LXX salutaria interpretantur: ut ipsa reconciliato pacificorum, salus sit offerentis. Cum ergo hoc fecerit princeps, aperietur ei porta; vel juxta Septuaginta, aperiet sibi portam quae respicit ad Orientem: illam videlicet portam, de qua scriptum est: Haec porta Domini, justi intrabunt per eam (Psal.