# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 14.576.59-83

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 14.576.59 to 14.576.83. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/14.576.59
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/14.576.59

Et agnum anniculum immaculatum faciet holocaustum quotidie Domino [Vulg. addit semper]: mane et mane faciet illud. Et sacrificium (sive manaa) faciet super eo mane, mane sextam partem ephi (sive mensurae); et de oleo tertiam partem hin, et [Vulg. ut] misceatur (sive juxta Symmachum, aspergatur) similae sacrificium (sive manaa), Domino legitimum, juge atque perpetuum. Facietis agnum et sacrificium, et oleum mane, mane, holocaustum sempiternum. » Ubi nos legimus, immaculatum, et in Hebraeo scriptum est THAMIM (…)· Aquila perfectum interpretatur. Et ubi LXX MANAA (HTUC): Theodolio, sacrificium; Aquila et Symmachus, donum transferunt. Pro eo autem quod nos diximus, spontaneum, LXX όμολογίαν, id est, confessionem. verterunt: et pro principe, ducem, hoc enim NASI (…) significat. Adhuc autem sermo de principe est, de quo Isaias loquitur: Ecce testimonium in gentibus, dedi eum principem et praeceptorem in gentibus (Isa. LV, 4). Et Ezechiel: Et ego Dominus ero eis in Deum: et David princeps in medio eorum (Ezech. XXXIV, 24). Cum igitur iste princeps fecerit spontaneum, et dixerit: Voluntaria, sive spontanea oris mei beneplacita fac, Domine (Psal. CXVIII, 108); spontaneum autem holocaustum, ut totum se offerat Deo, et pacifica voluntaria, quod in prioribus non invenitur; scriptum est enim: « Et facient sacerdotes holocaustum ejus, et pacifica ejus: » et de spontaneis ac voluntariis, quibus nunc dicitur, omnino reticetur, ut non necessitate faciant, sed voluntate: post holocaustum offerat pacifica, et reconcilietur Deo. Unde et virginitas major est nuptiis (I Cor. VII), quia [Al. qua] non exigitur, nec redditur, sed offertur. Pro pacificis, quae Hebraice dicuntur SELAMIN (…) LXX salutaria interpretantur: ut ipsa reconciliato pacificorum, salus sit offerentis. Cum ergo hoc fecerit princeps, aperietur ei porta; vel juxta Septuaginta, aperiet sibi portam quae respicit ad Orientem: illam videlicet portam, de qua scriptum est: Haec porta Domini, justi intrabunt per eam (Psal.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
