# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 14.581.1-10

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 14.581.1 to 14.581.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/14.581.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/14.581.1

(Vers. 16, 17 et seqq.) « Haec dicit Dominus Deus: Si dederit princeps (sive dux) donum alicui de filiis suis, haereditas ejus filiorum suorum erit: possidebunt eam haereditarie. Sin autem dederit legatum de haereditate sua uni servorum suorum, erit illius usque ad annum remissionis (pro quo Theodolio ipsum verbum Hebraicum posuit DEROR), sed revertetur ad principem: haereditas autem ejus filii ejus erit. Et non accipiet princeps de haereditate populi per violentiam, et de possessione eorum; sed de possessione sua hereditatem dabit filiis suis: ut non dispergatur populus meus unusquieque a possessione sua. » Huc usque sermo de principe, nunc de haeredibus ejus praecepta tribuuntur: imo de donis, haereditate atque legalis, quibus dare debeat, et quorum sit vel ad tempus, vel aeterno possessio. Si, inquit, filiis suis dederit vel donum, vel haereditatem, ipsi possidebunt eam: quia eis successionis jure debetur, et de alio ad alium non potest transire possessio. Sin autem dederit uni servorum suorum legati nomine, tam diu habebit possessionem. quamdiu vel senii mus annus remissionis, qui dicitur DEROR (ίτπ), vel jubilaeus, hoc est quinquagesimus, adveniat: quando omnis emptio, atque donatio revertitur ad priores dominos: ita ut servus usum habeat pro tempore, et proprietatem possessionis filii principis. Quod autem sequitur: « Et non accipiet princeps de haereditate populi per violentiam, » sive, ut Septuaginta transtulerunt, « Ut opprimat eos, » vel ut Aquila et Symmachus, « ut affligat eos atque contristet: sed de possessione sua haereditatem dabit filiis suis: » suggillat non solum illius temporis sacerdotes, et principes, sed nostri quoque, qui ditiores fiunt sacerdotii dignitate, et praeter ea quae sibi Domini dispositione debentur, tollunt a pauperibus per violentiam: vel sub honoris nomine divites spoliant, ut ipsis quoque filiis suis, quibus paterna debetur haereditas, nil debeant delinquere, nisi quod sibi a parentibus derelictum est.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
