# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 14.581.309-326

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 14.581.309 to 14.581.326. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/14.581.309
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/14.581.309

Quod autem sequitur: In littoribus ejus, et in palustribus sive in his quae extra littora egrediuntur, aquae non sanabuntur, illud latenter ostendit, quod qui in Noe arca non fuerit, pereat regnante diluvio: et quos isto flavius non attigerit, non suscipiant sanitatem; sed in salinas, inquit, dabuntur, juxta illud quod scriptum est: Pestilente flagellato, stultus sapientior erit (Prov. XIX, 25). Erudiunt enim bonos exempla pejorum. Sive in salinas dabuntur, juxta illud quod in Evangelio scriptum est: Bonum est sal: si autem sal infatuatum fuerit, in nihil est utile (Matth. V, 13): ut in perpetuum frugibus careant et virore. Quod et urbs post ruinam sale conspersa demonstrat. Super torrentem vero sive fluxium orietur in ripis ejus ex utraque parte omne lignum pomiferum, sive ut omnes voce consona transtulerunt, βρωσιυον [Al. β4&ώμα] quod cibum et escam tribuit, et quod mandi potest: appellaturque lingua Hebraica, MACHAL SznD et nihil juxta Septuaginta veterascet in eo, sed quotidie innovabuntur fruges ejus, sive non defluet folium ex eo, et non deficiet fructus ejus; juxta illud quod in primo psalmo scriptum est: Et erit tanquam lignum quod plantatum est secus deeursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo, et folium ejus non defluet (Psal. I, 3). Per singulos, inquit, menses afferet primitiva, sive ut in LXX scriptum est: Fructus ejus in renovatione sui primitiva dabit; ut omnes credentium fructus primitiae sint, et singuli menses singulis apostolis deputentur. Hoc autem eveniet, quoniam aquae ejus de sanctuario egredientur: Ne putemus riparum esse, vel arborum, aut mensium, tantarum frugum abundantiam, reddit causas ubertatis, et infert: Quia aquae ejus de sanctuario egredientur. Non ergo volentis neque currentis, sed miserentis Dei est(Rom. IX. 16). Horum omnium lignorum principatum tenet lignum vitae, quod intelligitur sapientia, de qua scriptum est: Lignum vitae est omnibus credentibus in eam (Prov.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
