# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 14.581.362-374

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 14.581.362 to 14.581.374. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/14.581.362
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/14.581.362

A quo, inquit, venies in Emath, quae nunc Epiphania nominatur, ab Antiocho crudelissimo tyrannorum nomine commutato: nam cognomentum habuit Επιφανής. Usque ad terminos, inquit, Sadada, qui locus et in praesenti Ezechielis ponitur lectione, ibunt confinia usque Zephrona, quam urbem hodie Zephyrium oppidum Ciliciae vocant, Hoc autem quod sequitur: Et villa Enam, pro quo in Hebraico scriptum est, ASER ENON (…), sive Enam, et praesens continet locus. Et interim secundum historiam breviter strinxisse sufficiat, et tam Numerorum, quam Ezechielis descriptionem sibi ex latere copulasse: ut prudens lector intelligat, in quibus, vel eadem, vel vicina, vel diversa commemorarint. Nunc interpretatis nominibus singulorum, sequamur anagogen, et quid nobis videatur in singulis, praebente Domino, disseramus. Ethalon interpretatur, incunabula moeroris: Sadada, talus ejus, a latere, non a latitudine intellige: Emath, furor, qui Graece dicitur χόλο;: Berotha. pulei: Sabarim, circuitus montium: Damascus, sanguis sacci et osculi, sive poculi. Domum autem, sive atrium Thicon, Symmachus interpretatur, atrium mediam, quod pergit ad terminos Auran. Igitur Thicon medium sonat: Auran, quam LXX in Graecum vertere sermonem, Auranitidis, iracundiam. Aser, autem Enon, quae est terminus Damasci, in lingua nostra dicitur atrium fontis. Septentrionalis igitur plaga incipit a mari magno per viam Ethalon, quod interpretatur, incunabula maeroris, et per poenitentiam venit ad Sadada, ubi est ex latere declinatio. Intelligimus enim impendentem nobis Emath, hoc est, indignationem Dei: sive Emath, veritate comperta, aperiuntur nobis putei Berotha, quos foderunt principes, Abraham, Isaac, et Jacob: longoque circuitu pervenimus ad montes Sabarim, qui positi sunt inter Damascum, hoc est. sanguinem cilicii, et confinium Emath, ut supra diximus, veritatis. Sicut enim per moerorem declinamus mala impendentia, et ex latere devitamus: sic post sanguinem, et cilicium vitae sanguinariae, antequam veniamus ad confinia Emath.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
