# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 14.581.440-457

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 14.581.440 to 14.581.457. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/14.581.440
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/14.581.440

accesserim] ad vos, qui genuerint filios in medio vestri, et erunt vobis sicut indigenae inter filios Israel vobiscum divident possessionem in medio tribuum Israel. In tribu autem quacunque fuerit advena, ibi dabitis possessionem illi, ait Dominus Deus. » Per hoc capitulum discimus (et decutitur supercilium Judaeorum) nihil inter Israel et gentium populum esse divisum. Si enim advenis et alienigenis cum his qui sunt de populo Israel, hoc est indigenis, terra dividatur; nulli dubium eamdem esse haeredilatem populi gentium et populi Judaeorum: si tamen conversi fuerint ad cultum Dei Israel, quod proprie nomen possidet Christianum, habentibus Judaeis legis litteram, et nobis spiritum: illisque tenentibus membranas, et nobis eum qui scriptus est in membranis. Et apud Moysen sorte terra dividitur: hic autem, ut diximus, Domini judicio delegatur: unaque possessio est advenae et Israeli, et in singulis tribubus datur hereditas, jubente Domino Deo. (Cap. XLVIII.—Vers. I seqq.) « Et haec nomina tribuum, a finibus Aquilonis juxta viam Ethalon pergentibus Emath atrium Enon, terminus Damasci ad Aquilonem juxta Emath, et erit ei a plaga Orientali [Vulg. plaga orientalis] mare, Dan una. Et a termino Dan a plaga Orientali usque ad plagam maris, Aser una. Et super terminum Aser a plaga Orientali usque ad plagam maris, Nephthali una. Et super terminum Nephthali a plaga Orientis usque ad plagam maris. Manasse una. Et super terminum Manasse a plaga Orientali usque ad plagam maris, Ephraim una. Et super terminum Ephraim a plaga Orientali usque ad plagam maris, Ruben una. Et super terminum Ruben a plaga Orientali usque ad plagam maris, Juda una. » Descripta terrae sanctae possessione, tam juxta praesentem Ezechielis prophetiam, quam juxta Numerorum librum: nunc singularum tribuum a plaga Orientali, usque ad plagam Occidentis, id est, maris possessio describitur: et primum fines accipiunt ab Aquilone juxta viam Ethalon pergentibus Emath, atrium sive Aser-Enon terminum Damasci ad Aquilonem juxta Emath, de quibus ante jam diximus.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
