Latin
14.581.458 to 14.581.470
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 14.581.458-470
Unproofread scanNot analysed yet
Incipit autem primum tribus Dan: secunda Aser: lenia Nephthali: quarta Manasse: quinta Ephraim: sexta Ruben: septima Judae, hoc est, a sinistra parte, et completur numerus septenarius. Deinde primitiae sacerdotum, et Levitarum, et sanctuarium Domini in medio, sanctumque sanctorum. Urbs quoque ipsa describitur per singula latera in quadrum, quatuor millia et quingentos habens calamos. Suburbana quoque sacerdotum et Levitarum per ordinem describuntur, et possessio principis. Rursumque a parte dextera succedunt quinque tribus a plaga similiter Orientis, usque ad gata. Impressa autem lectio LXX est άτzh όρίων του iiv. plagam Occidentis, quarum prima est Benjamin: secunda Simeon, suam specialiter habens possessionem, et nequaquam ut prius mixtam cum Juda: tertia Isachar: quarta Zabulon: quinta Gad: portaeque civitatis ternae per singulas plagas: et nomen ipsius civitatis, quod in fronte Pontificis auri lamina continetur. De quibus universis in suis disseremus locis, Hocque notandum, quod quadraginta octo civitatum, quae in Numerorum volumine tribui Leviticae dantur ad habitandum tum suburbanis suis, hic silentur nomina, et civitates fugitivorum: quarum tres trans Jordanem, Bosor videlicet, el Ramoth, et Gaulon in duabus et dimidia tribu datae sunt: et tres intra Jordanem, Cades videlicet, et Sichen, ct Cariatharbe, Neque enim opus erat in descriptione mystica, et habitatione sanctorum, et conversatione perfecta, fugitivorum describi auxilia, quibus Israel indiguit adhuc in terra positus, et per mullos labores atque discrim na ad hanc civitatem venire festinans, et in singulis sanctis loquens: Advena sum atque peregrinus sicut omnes patres mei (Psal. XXXVIII, 13). Et in alio loco: Habitavi cum habitantibus Cedar, mullum peregrinata est anima mea (Psal. CXIX, 5). (Vers. 8, 9.) «Et super terminum Juda a plaga Orientali usque ad plagam maris, erunt primitiae quas separabitis, viginti quinque millia latitudinis et longitudinis: sicut singulae partes a plaga Orientali usque ad plagam maris, et erit sanctuarium in medio ejus.