# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 14.581.471-486

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 14.581.471 to 14.581.486. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/14.581.471
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/14.581.471

Primitiae quas separabitis Domino, longitudo viginti quinque millibus, et latitudo decem millibus. » Superfluum est disserta disserere, et in quibus supra laboravimus, quasi non sint dicta, iterum laborare. Post septem tribuum terminos, ab Oriente usque ad Occidentem describuntur primitiae; quarum latitudo teneat viginti quinque millia calamorum: longitudo vero sicuti tonent singulae tribus ab Oriente, usque ad nare, cujus longitudinis incertus est numerus. Neque enim in singularum descriptione tribuum, mensura descripta est. Sin nutem latitudo habet viginli quinque millium calamorum, conjici datur, multo majorem esse numerum longitudinis, quae semper major est latitudine. In medio autem sanctuarium ponitur juxta primitias, quae sunt Domino separatae, longitudinis viginti quinque millium calamorum, et latitudinis decem millium: quae legetis nihil aliud possum dicere, nisi illud Apostoli: O profundum divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam inscrutabilia judicia ejus et investigabiles viae ejus (Rom. XI, 33]! Et in alio loco: Ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo et longitudo, et sublimitas, et profundum: scire etiam supereminentem scienti ce charitatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei [Ephes. III, 18, 19): Vicesimum quintum autem numerum referri ad sensus, de quibus dictum est: Sensum divinum possidebitis, et decem millium, ad perfectam consummatamque virtutem, quae Decalogo veteris Instrumenti, ad evangelicum perveniat sacramentum, et prius brevi sermone perstrinximus, et hic ex parte commonebimus. Si enim ab uno addens numero, ad quatuor pervenias, denarium implebis numerum; atque ita fiet, ut et vetus Testamentum constringatur in novo, et novum in veteri dilatetur. (Vers. 10 seqq.) « Haec autem erunt primitiae sanctuarii Sacerdotum; ad Aquilonem longitudinis viginti quinque millium, et ad mare latitudinis decem millia, sed et ad Orientem latitudinis decem millia, et ad Meridiem longitudinis viginti quinque millia: et erit sanctuarium Domini in medio ejus.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
